Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.5 Cic. Fam. 16.6 (English) >>Cic. Fam. 16.7

Scr. Acti vii Id. Nov. a. 704 (50). TVLLIVS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI S. P. D. 16.6.1 Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, quam quo haberem quid scriberem. igitur illa : quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae ; ad tua innumerabilia in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis ; 16.6.2 in Italiam euntibus omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto ; cura, cura te, mi Tiro. quoniam non contigit ut simul navigares, nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas. etiam atque etiam vale. viI Idus Nov. Actio vesperi.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 16.5 Cic. Fam. 16.6 (English) >>Cic. Fam. 16.7

Powered by PhiloLogic